Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 467
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. Casus recensitus praeclarum nobis documentum suppetit, quam pernitiosum sit, materiam naturae prorsus hostilis per minus convenientia loca, contra monitum Hippocratis aph. I. Sect. 21. educere. Per vehementem animi excandescentiam, non modo totum systema nervosum &vasculosum vehementi praeter naturam motu agitatur &concutitur, sed &insuper plane singulari modo ductus qui in hepate consistunt &ex eo prodeunt biliarii nervoso-fibrosi, convulsivo quodam motu afficiuntur, ut biliosus omnis propemodum humor in duodeni cavum effundatur, qui ibi ob hoc ipsum spasmo identidem per consensum affectum paulo diutius subsistens &retentus, graviorum quae irae affectum ordinario insequi solent pathematum causam materialem &fomitem praebet. Ad haec itaque avertenda prudens &peritus Medicus iis utitur remediis, quae motus effrenes nervosarum partium sedandi, biliosas excrementitias sordes contemperandi &leniter per alvum educendi facultate pollent. Nihil autem a vero medendi scopo magis alienum est, quam medicamento calido &volatili motus solidorum concitatiores reddere, illuviemque corruptam biliosam ad sanguinis massam &ad interiora sensilium &nervosarum partium invitare atque adducere.