Latin
CASVS X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 468
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem impetrata judicis sententia voto minus responderet, vehementer &supra modum animo commotus est, corpus dein multis modo laboribus &vigiliis fatigatum, inter discursum per plateas, frigoris veHinc statim ciborum pehementiae improvide exposuit. riit appetentia, &alvus segnior reddita fuit, ita ut perpaucas feces ano protruserit, imo per aliquot dies officil sui oblita fuerit. Domum reversus patiens de languore universi corporis, doloribus abdominis ex uno hypochondrio in alterum divagantibus, nec non de anxiis &cardialgicis praecordiorum stricturis circa scrobiculum cordis, cum pertinaci alvi clausura stipatis conqueri coepit. Rebus sic stantibus, mihi in consilium vocato, primo omnium, strictiorem alvum per enema emolliens nec non infusum mannatum cum oleo amygdalarum dulcium permixtum relaxare fecesque restitantes educere visum fuit. At vero pauca in quantitate durissima scybala nigricantis &quasi adusti coloris secesserunt: doloribus morsibusque in abdomine persistentibus &per certa intervalla acrius affligentibus. Suasi dein, ut lactis serum cum cremore tartari acidulatum atque manna nobilitatum, per aliquot hebdomades mane ad mensuram biberet. Postea quum sanguinem redundantem &ejus missionem neglectam adverterem, pedis venam pertundendam curavi: ubi emissae aliquot sanguinis unciae, satis bene quoad cetera constituti, nisi quod permultum lentae &viscidae pituitae, aquae calidae immersus deponebat. Vnde aeger parum levaminis persensit. Interim tamen alvus quinquies vel sexies de die fuit soluta, multumque pituitae una eum durioribus excrementis eductum. Sed dolores cum cardialgici tum colici, licet aliquando mitigarentur, continuabant, dorsum &lumbos saepe repetentes. Quibus aeger tandem ita enervatus fuit, ut assidue in lecto decumexternarum partium rhevmaticis &arthriticis.