Latin
CASVS X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 469
Unproofread scanNot analysed yet
465 decumbere cogeretur. Ex medicamentis internis nihil intentatum vel omissum, quod ad discutiendos flatus, ad sedandas spasticas stricturas, ad acrimoniam temperandam &infringendam, latque aequabilem transpirationem conservandam commodum proficuumque visum fuit: &tamen parum adjumenti inde persensit aeger, nisi quod observatum sit, dolores hos acerbiores magis ad artus &externas partes, interiori sede relicta, conversos esse; quandoquidem mox scapulas, mox lumbos, mox pectus, mox praecordia imvadebant, capite tamen ab iis libero relicto. Somnum interdum placidum capiebat, cibosque concoctu faciles ingerebat, alvus vero rarissime sponte libera fuit &urina nunquam non parce profluxit. Interea cum jam per duos &quod excurrit menses hoc malo conflictatus fuisset aeger, non parum vires exhauriebantur. Percipiens vero pulsum adhuc valentem &plenum, pedis venam iterum secandam praecepi, e qua longe alia facie emanavit languis quam prior erat: nam vix sexta ejus pars rubicunda erat, quae sero placentulae instar innataSed nebat, superius lento, viscido muco obductus. que etiam inde adjumentum quoddam percipiebat aegrotans. His rebus ita constitutis, meum constantissime cum domesticis suis efflagitavit auxilium, rogans, morbum, ejus naturam, totumque progressum paulo accuratiori meditationi &acriori judicio subjicerem. Ad hanc itaque rem incumbens, ex inspecto sanguine judicabam, vitium non, ut anea forte existimaveram in solidis esse, ubi angustiam vel scirrhositatem quandam in intestinis praesentem divinaram, sed seri excrementitii colluviem non tam partes internas quam externas adfligentem, horum dolorum causam &fomitem existere, Hanc itaque non commodius nisi per alvinam regionem educi posse credidi. Nolebam vero in corpore viribus valde fracto atque intestinis spasmis &torminibus jam extreme debilitatis acre quoddam purgans per superiora exhibere. Itaque cum in consiliis Riverianis me aliquoties legisse meminerim, aquam benedictam Rulandi ad aliquot uncias in enemate, optimo cum fructu ad serosam colluviem educendam adhibitam fuisse, tentare &hoc auxilii genus constitui. Et cum ad manus non esset aqua illa benedicta, tartari emetici solutionem huic substitui, atque in talem formam redegi: Rec. tartari emetici in aqua menthae soluti grana VIII.