Latin
CASVS III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 485
Unproofread scanNot analysed yet
Ego semper in hac naeresi fui, aquam frigidam fontanam puram, terrestrioris calcareae vel salinae materiae expertem, incomparabilem multis tis in morbis praebere medicinam, tum ratione frigoris fibras attonitas firmantis &roborantis, tum respectu mineralis aetherei spiritus, quo nulla aqua destituta, viribus identidem amici; quin &ratione fluxilitatis ac tenuitatis, qua crassos humores mobiles fluxiles atque libero progressui aptos reddere valet. Sed hoc remedium, quod utique magnae utilitatis est, &recte heroicum dici potest, maxima eget cautione &circumspectione. Quam hisce capitibus includere non dubitamus: quorum primum est, ut imbecillo &tenui corpori, ubi motus languent &venae sero turgent non exhibeatur: secundum, ut tantummodo corporibus sanguine, calore, &motu vegetiore adhuc plenis praebeatur, quo in totius corporis ambitum actuari &distribui possit: tertium, ut non uno haustu, sed successive ac per vices ingeratur: quibus addimus quartum, ut corpus post epotationem vel motu ad sudorem usque exerceatur, vel in lecto calidis tegumentis probe foveatur,