Latin
CASVS IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 485-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS IV. Femina XXX. annorum, victui crassiori salino indulgens &otiosae vitae dedita, sanguine abundans; alvum paritur crebrius tensam atque strictam, mensiumque defectum experitur. Sanguis e vena missus apparuit glutinosus. Autumno gravissimo corripitur dolore circa nucham, qui sese ad aurem extendit, parotidem totamque dextram maxillam cum inflatione atque rubore occupans, in dente carioso ejusdem lateris gravissimum dolorem excitat. Pulsus erat febriculosus, arteriae fortiter circa tempora pulsabant, somnus inquietus vel plane nullus, &perpetuo falivalis latex ore effluxit. Ut his medelam faceret, externe utebatur linimento, quod habebat oleum hyoscyami, carvi &parum camphorae, a quo dolor minime mitigatus, sed potius exacerbatus fuit; inflammatione in facie aucta. Curata vero est sequentibus. Primum mixturae, ex liquoris anodyni uncia dimidia, camphorae, laudani opiati cydoniati utriusque granis tribus paratae, quindecim guttas vel viginti, tribus de die vicibus sumsit. Secundo, loco potus ordinarii decocto hordei, scorzonerae &rasurae ligni sassafras, cum semine papaveris albi in emulsionem redacto fuit usa. III. Nuchae &capiti sequens applicatum fuit linimentum: Rec.