Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 487-2
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS V. Femina XXX. annos nata, venarum sectioni diu adsuc. Odontalgia, ex omissa ta, quotannis eam, quotiescunque uterum tulit, omisit, ob vaconsueta V. num &nullis rationibus innixum metum, ne hoc evacuatioSect. nis genus periculum portendat. Sed semper fere affecta est Inter gravi odontalgia, juncta cum tumore facrei seroso. praeludia vero hujus recurrentis affectus, ad frequentiam illius praescindendam usa est essentia, quae constabat ex terra catechu, sanguine draconis, pauxillo alum nis usti &spiritu vini; qua tam externe, quam interne sumta, mox acerbissimi capitis secuti sunt dolores, cum summa praecordiorum anxietate, insigni virium defectu animique deliquio conjuncti. His cessantibus symptomatibus tumor utramque maxillam occupavit, quem externa applicata cataplasmata non sublevarunt, sed exacerbarunt, ita ut intensiori febre facta &intercurrentibus animi deliquiis abortum passa fuerit. Tandem emplastro manus Dei pertinax ille in scirrhosam duritiem abiturus tumor fuit depulsus Epicrisis. Gravidis familiarissimae sunt propter plethoricum &tacochymicum statum, &ob impeditiorem perspirationem, mensiumSaer. II. CAr. IX. siumque defectum, oedematosi vel etiam erysipelacei capitis &odontalgici affectus, qui matura venae sectione, &eorum usu, quae alvum clementer cum cuphoria &per epicrasin movent, motuque insuper &victu moderato praescindi feliciter possunt.