Latin
CASVS V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 488
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis itaque excretionem humoris vitiosi, si jam imminet imprudenter velit impedire, quod fit adstringentibus; non potest aliter fieri, quin materia a sanguine jam segregata &corrupta in internas &nobiliores partes irruat, fonge graviora symptomata inducendo. Notabile porro est, quod non secura semper sint cataplasmata ex discutientibus etiam composita, quia saepius repellendi facultatem, dum videlicet humida non quisque ferre potest, nanciscuntur. Deinceps tumor serosus facile transit in scirrhosam duritiem, praesertim si nimiis spirituosis discutientibus fuerit tractatus, qualis diutius inhaeret, &difficillime refolvitur, neque facile emollientibus ad suppurationem disponi potest. Egregiam vero virtutem non semel sed aliquoties tali in casu experti sumus, ab emplastro sic dicto Manus Dei, quod maximam partem ex gummatibus compositum, atque in Couras Pharmacopoea Regia descriptum est.