Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 5
Unproofread scanNot analysed yet
multum corpori salutis afferunt &promittunt: ita, quando a maligna acri materia ut fit in febribus malignis exanthematicis, suscitantur, periculi sunt plenissimae; &quandocunque a viscerum, praesertim hepatis lienis aut etiam pulmonum obstructione, induratione &corruptela proficiscuntur, lethum plerumque post se trahunt; quandoquidem facile in cachexiam, hydropem, morbum sic dictum nigrum Hippocratis, vel in hecticam lethalem terminantur. 6. VIII. Qui sanguinis boni, &consistentis, fibrosi, purpureo colore praediti abundantiam, pro causa haemorrhagiarum praecipua &proxima materiali agnoscunt, hi multum errare videntur. Nam, qui sanguine valde crasso, denso abundant, quales sunt, qui corpus fibrosum &robustum possident, atque illud ipsum labore strenue exercent, victuque duro utuntur, rarius sanguinis excretiones patiuntur: ubi vero major &ultra proportionem seri copia in vasis continetur, sicuti fit in corporibus mollioris texturae vitae otiosae addictis &quae serosioris naturae sunt, sanguinemque copiosius quam par est e vena emittunt, transpirationem impeditiorem habent, atque plus appetunt quam digerere &excernere possunt; ii quam maxime hisce praeternaturalibus excretionibus &ex his provenientibus incommodis &morbosis affectionibus subjecti &expositi sunt. Excessiva quoque &incredibilis propemodum sanguinis quae non raro per nares vel per uterum excernitur copia, plethorae magis serosae quam sanguineae testimonium satis firmum exhibet: quod vero perpauc saepe sit massae rubicundae portio, respectu serosae; id ex eo, quando e vena secta in ejusmodi enormibus haemorrhagiis enissus sanguis in vasculo colligitur, luculenter commonstrari potest. Notabile insuper est, ubicunque in quadam parte plus solito sanguis erumpere gestit, in hac singularia prius quaedam phoenomena observari: ita totius faciei plus justior rubedo ac calor, tumor quoque cum arteriarum majori pulsatione &distensione sanguinis e naribus profluvium pronunciant. Ante sanguinis per uterum fluxionem, lassitudo corporis, dolor dorsi &lumborum, tensio circa hypochondria, facies pallida, cutis horripilatio, pororumque cutis constrictio, contingunt.