Latin
CONSPECTVS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 6
Unproofread scanNot analysed yet
In haemoptycis praecordiorum anx etas, spirandi angustia, dolor gravativus undulatorius circa diaphragma, flatulentia in abdomine, extremorum refrigeratio, ante eruptionem percipiuntur. Cruoris vomitum frequentissime, dolor tensivus ac pressorius in hypochondrio sinistro antecedit: quin imo haemorrhoidum eruptionem, spasticae quaedam stricturae, flatulentiae abdominis, in osse sacro tensivus &pressorius dolor, corporis languor &extimarum partium refrigeratio indicare solent. Ex quibus jam adductis &probe invicem expensis, liquido constare arbitror, haemorrhagias quibuscunque etiam in locis prodeant, neque a sanguinis copia, neque ab ejus nimia turgescentia, exitum per vasa affectante, neque ex seri &sanguinis acrimonia, diaeresin producente, aut ab ejus nimia tenuitate per vasorum poros transsudante, ut veterum fuit sententia, proxime &directe proficisci; sed potius ab extra ad intus converso motu atque inaequalitate circulationis sanguinis oriri: id quod efficitur, quando certae partes praesertim extremae &a corde valde remotae, intensiori fibrarum strictur: ac contractione ita angustantur, ut sanguis per venas refluere nequeat, sed, harum aucta systole, majori copia &impetu, ad alia loca eaque inconvenientia transferatur; unde lateralia arteriolarum vasa, quae ordinario non sanguinem stricte sic dictum, sed tantum tenuem lymphaticum humorem vehunt, plus justo distendantur &tandem aperiantur necesse est.