Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 500-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XI. DOLORE PODAGRICO ET ARTHRITICO VERO ET INVETERATO. THESES PATHOLOGICAE. Iscrimen podagrae &arthritidis recentis ab ea quae radicata &inveterata est, insigne in prognosi &praxi medica habet momentum: nam illa est magis transitoria, aetate florentes &sanguine ac succis plenos ob vitium in rebus non naturalibus commissum corripit, &rhevmatismi simplicis species est; haec vero magis haereditaria, corpora imbecilliora invadit atque in sanguine &sero corrupto radices agit, difficulter etiam tollitur, &saepius ad mortem usque durat. II.