Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 501
Unproofread scanNot analysed yet
Quum nemo ideam, historiam, ac progressum podagrae melius &rectius SYDENHAMO, qui ipse fuit podagricus, delineaverit; placet hoc loco ex ipso Auctore breviter &concinne eam exponere: Podagra exeunte Januario, aut incipiente Februario derepente &nulla fere praesensione antecedente ingruit, nisi quod ventriculi cruditate, aut apepsia ad septimanas aliquot aeger laboraverit; corporis interim intumescentia quasi ventosa ex gravitate, quae in dies augetur, donec tandem detonet paroxysmus, quem paucis diebus praeit torpor &quasi flatuum descensus per femorum carnes cum affectione ἀνασμοειδεῖ, tum etiam pridie paroxysmi, appetitus voracior, non tamen naturalis. Sanus lecto somnoque committitur; hora vero secunda post mediam noctem excitatur a dolore pollicem pedis utplurimum occupante, quandoque vero calcaneum, suram aut talum: hic dolor eum refert, qui ossium dictorum dislocationem comitatur, cum sensu quasi aquae tantum non frigidae partis affectae membranis affusae. Mox sequitur rigor cum horrore &febricitatione aliquali. Dolor autem hic primo remissior gradatim intenditur (pari passu rigor &horror recedunt) idque in singulis horis, donec tandem sub noctem ad apicem pervenerit, se ad varietatem ossiculorum tarsi &metatarsi, quorum ligamenta obsidet, perbelle accommodans; nunc tensionem violentam, vel ligamentorum istorum dilacerationem, nunc morsum canis rodentis, quandoque pressuram &coarctationem exprimens. Adhaec, ita vivum exquisitumque habet sensum pars affecta, ut nec linteorum superincumbentium pondus, nec cubiculi a forRrr 3 Dic tized b a fortiori ambulatione concussionem ferre valeat: hinc mille conamina, situs tum ipsius corporis, tum membri affecti mutatione assidua, doloris sedationem incassum exambit; quae tamen non contingit ante horam secundam tertiamve matutinam (decurso scilicet nycthemeri spatio a primo appulsu paroxysmi;) quo tempore aeger post materiae peccantis modicam digestionem &difflationem aliqualem, subito a dolore respirat.