Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 503
Unproofread scanNot analysed yet
Jam manus, carpos, cubitos, genua, aliasque regiones occupat; quandoque digitos distorquens, motu paulatim privans, tandemque concretiones, circa articulorum ligamenta, tophaceas generans, cretam vel oculos cancrorum aemulantes; nonnunquam in cubitis tumorem subalbum ciet, fere ad ovi magnitudinem, qui sensim inflammatur; nonnunquam femur occupans, sensum exhibet, quasi ingentis ponderis appensi, sine dolore tamen notabili; ad genu exinde petens, id acrius urget, artus jam habet aeger fere undequaque contractos &impeditos, ita ut claudicet, &permoleste prorepat. Ex veteribus omnium optime historiam arthritidis descripsit CAELIVS AVRELIANVS Lib. V. cap. II. morborum chronicorum hunc in modum: Sequitur autem passione articulari tentatos torpor, atque formicatio eorum articulorum qui tanguntur, &difficilis flexio, atque rursum extentio: item gravedo &vacandi dulcedo, &ad parvum motum vehemens labor, atque dormientibus sensus quidam resonantium articulorum, &cum de somno surrexerint, veluti saltu earundem partium afficiuntur: tum horror, vel rigor, atque tremor sine ulla manifesta ratione partium sequuntur. Dehinc cum passio se extollere coeperit, in podagricis dolor alterius pedis, aut utriusque cum punctionibus nascitur, incipiens a vestigio aut plantae cavitate, vel saepius a majore digito, attestante torpore, &gravedine, &difficili motu, cum horrore rigido, atque inaequali per membra, &aliquando plurimo fervore, aliquando frigore, ut alii refrigerantia, alii calida desiderent aegrotantes, &propterea quidam alteram calidam, alteram frigidam podagram putaverint nuncupandam. Item initio, ut saepe contingit, similis color patientium atque sanarum videtur partium, attestante aequalitate, nullo emergente tumore.