Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 502
Unproofread scanNot analysed yet
Jam leni madore perfusus somno concedit, a quo evigilans, dolore multum imminuto, partem affectam tumore recenter occupatam cernit. Intra paucos dies alter pes eodem dolore torquetur, easdemque excitat tragoedias; nonnunquam etiam ambos pedes in initio occupat: postquam utrumque pedem exercuerit, qui sequuntur paroxysmi abnormes sunt, tum etiam quoad durationem; hoc tamen ubique servant, quod dolor noctu recrudescat, mane vero remittatur; atque ex serie horum paroxysmulorum constat paroxysmus, qui dicitur podagrae, diuturnior breviorve pro aegri aetate, &c. quod in vegetioribus, &iis, quos podagra rarius invisit, diebus saepe quatuordecim sit; in senioribus, atque iis, quos saepius afflixit, duobus mensibus; iis vero, qui aliquot annis podagrici fuerunt, non prius valedicit, quam aetas adultior eam fugaverit. §. III. Ad quatuordecim primos dies urina coloratior est, quae post separationem sedimentum rubrum, &quasi arenulis refertum deponit; nec aeger utplurimum nisi tertiam potulentorum quae assumpsit partem per vesicam reddit; alvus item ad dictos fere primos dies constipata est. Appetitus prostratio, rigor totius corporis sub vesperam, partium etiam non affectarum gravitas &molesta sensatio integrum paroxysmum comitantur. Recedentem paroxysmum excipit pedis affecti pruritus vix ferendus, maxime inter digitos, unde decidunt furfures, &pedes ipsi quasi ab epoto veneno desquamantur. cum Atque hoc modo se habet podagra regularis, invavero vel indebita medicatione turbetur; vel diuturnior serit jam per annos aliquot, phoenomena sunt multum diversa a jam descriptis.