Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 505
Unproofread scanNot analysed yet
Symptomata In hoc adfectu atrocem spasticum dolorem fibrillaspasmo derumque &membranarum nervearum stricturam excipiunt bentur. atque indicant varia phoenomena &quae hoc dolore correptis contingunt symptomata: videlicet invadente dolore pori cutis in pede angustantur, influxus sanguinis &refluxus debitus impeditur, sudor ac transpiratio nunc cohibetur, nunc augetur; membrum rigore ac rubore concutitur, venae disparent, &valde sensibilis in parte affecta distensio &distractio percipitur, concomitante aestu, rubore &subsequente tumore. Spasmus autem hic non tantum in afflicta parte incipit &subsistit, sed ulterius serpit, inque consensum trahit alias eximioque sensu praeditas internas partes, quae simili spasmo affectae varia producunt symptomata. Vnde non ignota potest esse ratio, quare frequens oscitatio, flatuum descensus per femoris carnes, horripilatio per dorsum ac lumbos, febriculosus pulsus, praecordiorum anxietas, animi defectio, somni inquietudo, torpor atque vermiculatio articulorum, ciborum inappetentia, nausea, in suris quasi convulsio, vomitus ubi imminet paroxysmus vel jam praesens est, aegros infestet? quae omnia ex spasmodica constrictione &inde resultante sanguinis motione non possunt non originem suam repetere. VIll. Hujus argumenti veritas, nimirum quod arthritici &Id demenpodagrici doloris essentia in spastica fibrillarum nervearum stratur. contractione versetur, ulterius exinde clarius demonstrari potest, quod, quandocunque materia serosa acris arrodentis indolis e partibus dolentibus perversa medicatione aut alia sontica causa ad nobiliores internas partes nervosas repellitur, atroces in iisdem dolores &spasmi excitentur. Ita in praxi frequentibus &fere quotidianis constat observationibus, a materia podagrica retrocedente, si ea fertur in cranii mem(Hossm. Syst. T. IV. P. II.