Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 506
Unproofread scanNot analysed yet
)Sss membranas, gravem cephalalgiam, in membranas dentium atrocem odontalgiam, in tunicas ventriculi, ejus spasmum, singultum, vomitus seu cardialgiam, in pulmonum tunicas nerveas, tussim convulsivam &asthma spasmodicum, in membranas costarum pleuritidem spuriam, in tunicas intestinorum, gravissima tormina &colicum dolorem, denique in viis urinariis &vesica ischuriam &spasmum excitari. Exposita sic indole podagrae, quae in spasmo dolorifico, omnium ferme symptomatum parente consistit, excutiendum ulterius remanet, quaenam huius effectus causa, atque in quibusnam partibus genesis mali existat? Medicorum recentiores ferme omnes in hac sententia videntur convenire, podagram morbum esse metastaticum salinum, a collectione salis fluidi acris stimulantis intra membranas ac ligamenta articulorum prodactum. Cujus generis autem ac ingenii, illud sal sit, dissentire videntur. Alii acidum, alii sal tenue corrosivum biliosum, alii austerum &stypticum principium incusant. Nos purum &sibi relictum acidum in animantium corporibus vix reperiri existimantes, tartareum illud esse asserimus, ita tamen, ut acidum quoad figuram suam scindentem spiculatam, haud secus ac in tartaro praedominetur. Interim tamen non negamus, pro diversitate morbi atque aegrotantium natura ac temperamento, &pro causarum antecedentium diversa indole, majori volatili acredine biliosa, vel fixiori, serum, quod salium morbosarum est vehiculum, esse imbutum; unde etiam arthritis variat, &volatilis &fixus exsurgit dolor, magis vel minus ardore atque inflammatione infensus. Multa autem sunt, quae peccantem materiam tartaream subinde peccare evincunt. Etenim experientia compertum est, ad calculum dispositos utplurimum evadere podagricos, &hos e contrario calculo tentari, ita ut affectus hi invicem sororientur, &unus in alterum facile abeat. Serum autem in dictis morbis tartarea salsedine imbutum esse, nemo qui gnarus rerum medicarum est, ibit inficias. Accedit, quod in consummata podagra vel ischiatide ligamenta juncturarum erosa a sabulo tartareo ibi subsistente reperta in sectionibus fuerint. Quin imo tophacea materia, quae intra articulos in senum qui acido abundant, podagra, copiose. quandoque reperitur atque eximitur, manifestissime naturam tartarei salis, quod ex acido &copiosa terra conflatum est, demonstrat.