Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 510
Unproofread scanNot analysed yet
Hic motus quoque auctior febrilis solidorum &fluidorum, qui non actu electivo, multo minus morali &rationali sit, genuina causa est saevorum dolorum ac spasmorum in partibus extremis, qui paroxysmis in podagra nunquam non associantur, dum videlicet ad nervosas &valde sensilis texturae articulorum membranas &ligamenta, quibus complures exiguae glandulae inhaerent &quae minus congrua sunt salium excrementitiorum emunctoria, cum impetu impurus serosus sanguis advehitur &congeritur; ubi postea ichorosus ille latex praeter naturae ordinem separatus, stagnans &subsistens ejusmodi atroces naturae humanae plane infensos spasmos &dolores concitat; qui quo vehementiores sunt, eo plus febrilem aestum incendunt, atque symptomata exacerbant. Siquidem id probe tenendum est, duplicem in paroxysmis ejusmodi arthriticis &podagricis observari febrem, essentialem &symptomaticam, illa ad naturam catarrhalis, vel in sanguineis ad synochae simplicis genium accedit, cum qua paroxysmus incipit &progreditur, noctuque habet suas exacerbationes; altera vero symptomatica doloris acerbioris soboles est, &inflammationem insequitur. §. XVI. Quod autem humor vitiosus non intra omnes articulos &quidem mediante tunica ligamentorum glandulosa, sed duntaxat certis in partibus separetur, ut videmus in chiragra, gonagra, podagra &affectione ischiatica; id potissimum tono &robori destructo horum ligamentorum, quae articulos firmant, adscribendum est.