Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 511
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad pedes frequentius feratur ac descendat, haec subesse ratio videtur, quod pedes frigori humido, quod valdę eorum naturalem tonum laedit, plus quam aliae partes expositi sint; deinceps quod a calceorum pressione ac strictura copiosi tubuli arteriosi &venosi minimi, per quos libere humor redire &circulari debet, valde comprimantur: accedit quod lentior &tardior per partes a fonte caloris corde nempe remotas, ob situm etiam perpendicularem, lymphae ac humorum sit circulatio. Superest adhuc una ratio &quidem praecipua, scilicet quando pedes dolor affligit, cogimur quiescere, ne deterius fiat malum; quies autem ulterius nocet, dum humores ob motum cessantem, ibi magis tenentur subsistere, &ita imbecillitas augetur: sic edocemur familiari exemplo, quando pedem diu Voin uno situ tenemus, vermiculationis sensum oboriri. canda huc quoque est in auxilium, nativa pedum imbecillitas a parentibus podagricis contracta, quae partim in spirituascentia humorum deficiente, &inde resultante partium solidarum maxime extremarum debilitate, vel in ipsa prava textura &conformatione, &pororum dispositione consistit. Idem obtinet in aliis artubus, quos occuparesolet dictus dolor arthriticus. §. XVII. Vnde vero tanta seri excrementitii ex parte salsi &tar- Copiosus seri impuri protarei, ex parte etiam acris biliosi colluvies, in arthritidis &poventus. dagrae subjectis corporibus ingeneretur, quae proinde &motuum febrilium podagricorum &acerbissimorum dolorum veram &materialem causam constituit, vix aliam quam naturae aegrotantium debilitatem &vitium in usu rerum non ex debilitute. naturalium commissum reperire &incusare licet. Per naturae debilitatem vero nihil aliud intelligimus, quam talem, a nativitate, solidorum, quae fluida continent, movent, imo motibus vitalibus secretoriis, excretoriis praesunt, non satis validam &robustam conformationem &structuram a parentibus potissimum acceptam: hinc natura debiles &morbosi parentes, ut sunt hypochondriaci, haemorrhoi darii, podagrici, calculosi, aliisque anomalis motibus obnoxii, etiam liberos in hos morbos Nam quando ipsos podagricos, bos proclives generant.