Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 512
Unproofread scanNot analysed yet
qui diutius hoc morbo affecti sunt, spectamus ac consideramus, plerique sunt habitus minus fibrosi, spongiosi, tenerioris, qui nervos &tendines habent exiguos, copiosis &valde exilibus vasis donati, qui sanguine multo seroso, qui e vena emissus in oculos incurrit, abundant, &hinc etiam in primis annis narium haemorrhagiis &in provectiore aetate haemorrhoidum fluxui sunt obnoxii &assueti, animi quoque sunt inconstantioris mobilioris, ad omnis generis passiones vitalibus motibus nocivas proclives; quae cuncta satis totius naturae microcosmicae imbecillitatem arguuut atque demonstrant. Accedunt postea satis insignes diaetae atque in regimine vitae aberrationes &vitia, quae ita sunt comparata, ut non modo partium solidarum tonum, robur ac vim systalticam motricem plus debilitent ac labefactent, sed etiam multos crudos, intemperatos, naturae &succis vitalibus, qui blandi esse debent, plane alienos humores invehant, &ob imminutum salutarium excretionum negotium plus justo in corpore retineant &accumulent. XVIII. Ex iis vero, quae nervosis &motricibus partibus vires &robur subducunt, primum merito locum Venus immoderata obtinet. Nam semen, uti delibatissimae &spirituosae lymphae in sanguine soboles est, ita si intemperantius exhauritur, non potest aliter fieri, quin &partes fluidae subtilitatem &blandam spirituascentiam, solidae vero vigorem &elaterem amittant, atque adeo omnes functiones corporis non exiguum inde capiant detrimentum. Et hinc potest etiam secundum scita Hippocratis, ratio repeti: quare pueri, quare mulieres &eunuchi non facile podagram patiantur? Hinc quoque Poetis Bachi &Veneris filia nuncupata est; unde antiqui versus. E solvilumba venere, solvilumboque Baccho, creata est solviluuba chiragra. Poetae carmen: Et Latini Venus enervat vires sic copia vini, Et tentat gressus debilitatque pedes.