Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 514
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Sicut affectuum intemperantia in excitandis &fovendis morbis plurimum valet: ita id maxime in chronicis affectibus, inter quos podagra primas tenet, animadvertimus, &quidem hanc potissimum ob rationem, quod diuturnior tristitia animique angor intensior cura ac sollicitudo, profundior quoque &haud interrupta meditatio, necessarias corporis vires suffurando &vitales humorum motus, neque minus secretorios &excretorios imminuendo, exsuperans pabulum atque materiam, impuritates videlicet varii generis salino sulphureas, ad genesin hujus affectus subministrent. Ita vehementior quoque animi commotio &ira ipsos arthriticos paroxysmos desubito saepe cum febrili quodam motu excitat. §. XXII. Vlterius, luxuria, nimia voracitas, continuae commessationes, cum vita sedentaria otiosa &desidi si conjunguntur, neque minus exercitiorum intermissio &ex mobiliori vitae genere quietum &motus expers, &podagrae &aliis pertinacioribus morbis ingenerandis mirifice velificantur. Nihil enim magis, praeterquam nimia ingestorum copia cum desidia, magnum illud excretionum, sine quibus sanitas consistere nequit, negotium supprimendo, ad impurorum humorum redundantiam, a quibus deinceps dolores, febrilesque motiones proveniunt, corpori ingenerandam conferre, attenta consideratione discimus. §. XXIII. Transpiratio Et quoniam sufficienti, per jugem transpirationem facta, sorprohibita.