Latin
CAPVT XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 515
Unproofread scanNot analysed yet
dium valde activae indolis aquoso-salinarum halituosarum ex pulsione, corpus ab innumeris morbosis afflictionibus nec non a paroxysmis &recidivis immune redditur: ita etiam in rebelli isto podagrico affectu, qui in corporibus gracilioribus minus densi &obesi habitus, perspirabilibus, paulo rarius sedem fixiorem tenet, neque in hominibus opificibus &qui labore &motu corpus continuo exercent facile gignitur id ipsum observamus: quare etiam aestivo tempore arthritici &podagrici paroxysmi silere &conquiescere iolent; cum, e contra, qui densi &pinguioris habitus sunt, literati &laboribus corporis &manuum vacantes, crebrius &diutius hoc affectu exerceantur, qui praesertim autumnali humido &frigido aëre, subita tempestatum mutatione ingruere &tragoediam ludere solet: quinimo sudoris consueti intermissionem, notabilisque transpirationis, quae ex indusiis inspectis cognoscitur, atque excrementorum inter pedis digitos defectionem, imminentem designare paroxysmum saepe a nobis observatum est. XXIV. Inter antecedentes doloris podagrici causas, non exi Haemorrhagiarum tm guum locum fluxuum sanguinis consuetorum, haemorrhoidum suetarum &mensium intermissio vel interceptio tueri videtur: siqui defectio. dem &firma experientia &unanimi veterum consensu &auctoritate confirmatum habemus, feminas, quamdiu menses rite fluunt, &viros in quibus consuetus haemorrhoidum fluvus rite, ratione modi, quantitatis &temporis se habet, a molestissimis hisce affectionibus immunes degere imo hos fluxus doloribus istis supervenientes, corpora ab iis praeservare: ex adverso vero, si solennes haemorrhagicae vacuationes, vel ex vacillante naturae robore, aut ex perversa diaeta, vel importuna &imprudenti medi catione restitant, deficiunt, Ttt 2 vel supprimuntur; atroces dolorificas has passiones generari imo recrudescere &ingravescere observatione identidem firma &stabili constat: ut itaque ex hisce observatis clarissime elucescat, quantum ad depurandum sanguinem &ad morbos ex seri vitiosi colluvie succrescentes impediendos, hae solennes licet praeter naturam contingentes sanguinis excretiones valeant.