Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 518
Unproofread scanNot analysed yet
Primo omnium, qui vult degere immunis a pertinaci tam podagrico quam articulari affectu, temperet sibi, quantum possibile est, ab usu Veneris maxime immoderatae, quam corporis languor &dolor subsequitur: subito namque exhaurit subtiliores spiritus, caput debilitat, mentem ac sensus infirmat atque convellit. Dein ebrietatem, copiosam vini potationem &liquorum inebriantium ingurgitationem omni cura &studio fugiat: quippe hoc pacto multos ab arthritiTRINCAVELLVS de de liberatos novimus. ratione cur. particul. hum. corp. affect. libr. XII. cap. XI. tradit, se novisse Medicum Venetiis, qui, cum non parum infestaretur a podagra &ad senium usque, &solum primum atque in quinquennium vinum interdixisset, liber tandem ab omnibus molestiis ita evaserit, ut amplus usque ad ultimum senium imo ad mortem horum dolorum fieret expers. Id quod CELSVS lib. IV. cap. 24. egregie confirmat, perhibens: quidam cum toto anno a vino, mulso, Venere se temperassent, securitatem totius vitae consecuti sunt. Et SOLENANDER S. V. cons. I. refert, viduam quandam Hispanicam, cum usum vini, quo tamen pro more gentis paucissimo &dilutissimo usa fuerat, omisisset, podagra amplius non fuisse tentatam. Quinimo plures talismodi historiae notissimae sunt eorum, qui, vel in carcerem conjecti vel ad paupertatem redacti, cum a vino abstinuerint, ab arthritide &podagra liberati sunt. Hinc praestat ad praescindendum gravissimum morbum, aquam puram &levem quam vinum bibere. Ex hydropotis enim nemo facile est, qui hunc in morbum prolabitur: quorum exempla apud BRVYERIVM de re cibaria lib. XVI. cap. 13.