Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 519
Unproofread scanNot analysed yet
SCHENCKIVM, HERM. von Heyden, de podagra, &PECHLINVM legi atque evolvi possunt. §. III. At vero quamvis nonnullis podagricis vinum admodum sit infensum, negandum tamen non est, dari casus, ubi ventriculi quaedam &intestinorum imbecillitas a frigido humore, ut cum veteribus loquar, orta adest, in quibus ad virium refectionem admitti illud debet, maxime si diluatur cumaqua &vetus excoctum optimae notae assumatur: quod eo magis locum invenit, si in consuetudinem abiit vini potantio, nec ad ejus usum aegrotans protinus sentiat incommodum: de qua re conferri meretur. PECHLINVS obs. XXXVII. Porro qui vitam a podagra liberam ducere, vel eius dolores lenire atque mitigare intendunt, temperent sibi a multo cibo tam in paroxysmo, quam extra morbi accessum. Vere scribit HIPPOCRATES: praecipuum sanitatis studium Sique est, non satiari cibis &impigrum esse ad laborem. profecto quid est, quod vitam servare potest a morbis diuturnis immunem, temperantia in victu est: hac enim alacritas &ingenio &corpori accedit. Consistit autem haec temperantia in eo, ut vel bis de die parum cibi assumamus, nec plenarie appetitum satiemus &coenam intermittamus: id quod podagricis mirifice commendat TACKIVS p. 97. item SYDENHAMVS p. 579. qui prandium saltim commendat; humoribus digerendis cum lectus solum sit dicatus. Praecipue autem in paroxysmis a cibo abstinendum est. Nam ejus accessio, ipso HIPPOCRATE teste, damno est: Eo enim tempore, inquit, reflui sunt humores ad centrum corporis, unde opprimitur anxiaque evadit respiratio, &aliena regio ab impuris succis occurritur. Si cibum tunc d deris in impuritatem ille abit, ac distento hypochondrio opprimitur pectus, unde anxia respiratio &calor cordis major. Facile hinc apparet ratio, quare egeni raro sint podagrici, magis autem opulenti, voluptuosi &qui per multas horas mensis accumbunt, utriculi instar abdomen distendentes. De opulento quodam Germano SCHENCKIVS apud Casp. de Reies Camp. elys. juc. quaest.