Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 521
Unproofread scanNot analysed yet
Refert PORPHYRIVS in vita Plotini quendam Regulum, quum captus esset pedibus, sese ab omnibus curis abnegasse &a podagra fuisse liberatum. Tunti, inquiens, in hoc morbo vincendo, animum quietum habere! Ceterum commendandus est podagricis labor ac motus, qui firmitudinem &robur partibus foenerat, transpirationem promovet, cruditates dissipat, ad totius corporis habitus immutationem aptissimus, atque optimum sanguinis depuratorium est, dum omnis generis excretiones promovendo, ab ejus naturali temperata crasi sive temperie alienas, impuras salino-sulphureas partes per congrua emunctoria separat. Elegantissime scribit HIPPOCRATES libr. prorhet. n. 162. curari podagricos posse juvenes, in quibus nondum sunt facti calli, qui laborem amant, qui vivunt accurate, &quorum alvus fluida est. Exercitium autem hoc non nimis sit vehemens sed moderatum, quale est vectio in curru, ambulatio, scalarumque repetita ascensio. VII. Celeberrimus &maxime circumspectus trium Imperatorum Archiater JOH. CRATO cons. 14. tent. I. hoc pro praeservatione podagrae consilium suppeditavit, dignum quin huic tractationi inseramus: Primo monendi sunt podagrici, ne ullo modo corpus medicamentis affligant; sed recta victus ratione &mediocri diligentia articulorum dolores vitari posse sibi persuadeant. Abstineant a vinis Moravicis, Austriacis, Hungaricis, dulcibus &crassis: utantur cerevisia triticea. Ventriculi robur medicamentis purgantibus non debilitetur. Nostris pilulis uti possunt hora dimidia ante coenam, quae sit parcior, singulis seVVV pti(Hofm. Sst. T. IV. P. II.) primanis, dosin quae est scrupulus, capientes. Singulis diebus matutine de nostro stomachali sumat. In lecto matutine sudet quotiescunque poterit: nam quo frequentius hoc fecerit, eo tutiorem se esse putabit. Mundare pedes oportei cum spongia intincta vino rubro, in quo sal sit decoctum. Topicis minus potius quam nimium est faciendum. Aer frigidus &humidus vitandus est.