Latin
CVRA PRAESERVATORIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 522
Unproofread scanNot analysed yet
§. VIII. Praeservatoria haec cura uti universalis fere est, &ab omnibus ac singulis qui a gravibus valetudinis incommodis immunes esse volunt, servanda: ita potissimum quadrat &necessaria admodum est, in affectibus tam arthriticis quam podagricis, quando a parentibus liberi seminium quoddam multiplicativum ipsis vitalibus humoribus altius insinuatum, &quod inter pueritiae vel adolescentiae annos jam tum sese exerere incipit, acceperunt; quo in prima quasi herba suffocetur. Atque etiam haec ipsa cura diaetetica ad eos spectat, quos jam per plures annos hoc malum &chronicum &quasi habituale factum exercuit: eo fine &scopo, ut minimum dolores ac symptomata leviora &mitiora inde reddantur, breviores quoque fiant paroxysmi, &roborata sic quodammodo natura deteriores &exitiales affectus, qui excipere nunquam non solent podagram pertinacem &chronicam, corporis vires valde infringentes arceantur. DE CVRA SPECIALIORI PODAGRI