Latin
CORVM MEDICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 524
Unproofread scanNot analysed yet
Rationem si quis hujus effectus exposcere velit, haec satisfacere posse videtur: quod in nulla fere corporis parte, difficilior sanguinis circulus ex arteriis in venas, quam in extremo pede ejus praesertim digitis procedat; nulla etiam pars sit, quae tanta copia musculorum tendinum, membranarum &ligamentorum tendineo-nerveorum, vasorum etiam sanguineorum instructa sit, ac extremi ipsius pedis compages. Quandocunque itaque hae partes, ab ipsa nativitate, imbecillitatis quodam vitio laborant; non mirum est, sanguinis circulum sive itum ac reditum in illis ipsis admodum esse segnem, tardum &impeditum, praesertim quando ille copiollori sero, excrementitiis salinis partibus referto scatet, &tempore paroxysmi, qui semper febrili motione fit &incipit, majori copia ad has partes appellitur: unde non possunt non humores stagnare, &vasa nimium distendendo eorumque nervosas membranas divellendo, dolores, cum inflammatione licet leviori producere. Atqui hinc utilissimum omnino est, ut sanguinem superfluum &stagnantem per has partes valde ad circuitum difficilem e vena extrahamus, &sic ejus liberiorem progressum promoveamus. IV. Quoniam paroxysmorum &rhevmatico- arthriticorum &podagricorum evidens &materialis causa, in seri excrementitii abundantia &colluvie consistit: atque huic ingenerandae vitiata prima in regione alimentorum digestio &cruditatum proventus multum velificatur; complures non minus periti ac eruditi Medicorum singulis mensibus vomitum excitandum commendarunt, ut ventriculi &duodeni cavitas, &qui huc pertingunt ex hepate &pancreate canales a sentina crudorum &vitiosorum humorum expurgentur: vid. HILDANVS cent. VI. obs. 34.