Latin
CORVM MEDICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 525
Unproofread scanNot analysed yet
MERCATVS de morbis intern. lib. IV. cap. 18. RIVERIVS in Praxi lib. VI. SYLVIVS in Pr. pag. 153. Alii vero pro cura vernali vel autumnali, ad primam regionem &totum corpus a sordibus probe expurgandum, infusa ex variis laxantibus roborantibus &aperientibus concinnata usurpanda suadent. Thermae CaEgo, ut fideliter &candide pro more meo dicam, rolinae omnia non certius, non efficacius &magis genuinum in ejusmodi affectibus &avertendis &minuendis, vel, si medicina in opportu. remedia superant. na turbatis motibus intro inversa vitiosa materia fuerit, in ordinem redigendis, quam in usu thermarum &quidem Carolinarum inveni remedium: quarum virtus &energia, in calculo, podagra inveterata, &in hac, si fuerit ad interiora repressa, ad partes exteriores revocanda, haemorrhoidum quoque fluxum, si causam &occasionem malo suggesserit, restituendum, incomparabilis est. Cujus veritatis permulta imo millia exempla, adducere integrum esset, ut adeo, qui eam vel in dubium vocare vel plane negare gestiunt, aut improbitatis, aut inscitiae sese ipsos accusent. Nam hae aquae in larga satis quantitate potatae, ob spirituosum quo pollent elementum, &ob salia mineralis prosapiae quae in sinu fovent, tenues non modo &fluxiles reddunt humores, atque obstructa &infarcta minima vasa aperiunt, sed &per omnia quae evehendis e corpore alienis &morbidis humoribus dicata sunt excretoria, per hepaticos ductus videlicet, per alvum, per subcutaneum emunctorium, per vias urinarias per mucum bronchiorum &narium, copiosissime &sine ulla virium jactura per multos continuos dies materiam peccantem educunt. Hinc certe universalis morborum chronicorum praeservatorii &curatorii nomen, si non altiores malum egerit radices, jure sibi vindicare possunt: siquidem ego, qui has salutiferas aquas viginti circiter vicibus frequentavi sancte affirmare possum, quod non per artem existat vel inveniri possit tale remedium aut medicina, quae quae huic, quam Benignissimi, qui curam etiam corporis nostri habet &semper habuit Creatoris beneficio pientissimo animo acceptam referre debemus, aequiparari possit. Atqui id etiam observavimus, quod si sub ipsa cura irruat hic affectus, longe mitior brevior &placidior semper procedat &finiatur.