Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 531-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE. Venae sectio, utut in corporibus, quae sanguine plus Venae Sect. in quam fero abundant, atque in aetate juvenili constituta, diaeta quibusdam simul lauta vinosa delectantur, ad praecavendos paroxysmos po- caute admidagricos &arthriticos utilissimam praestet operam, atque etiam, ubi a defectu excretionis haemorrhoidalis vel menstrualis morbus vel ejus paroxysmus metuendus, plane necessaria sit; neque etiam imminente paroxysmo in arthritide valida &vaga reformidanda, sed intrepide admittenda: nihilominus ubi corpus valde debilitatum, excrementitii seri copia obsefsum, ex vitio bonae digestionis &excretionis insufficientis prognati, cautius est ab ea abstinere, &quidem hisce de causis, quia cum excrementitio sero, portio etiam consistentis sanguinis non sine virium jactura amittitur; secundo, quia criticus ille naturae motus ad exteriora &peripheriam corporis vergens intercipi potest, quod in febribus erysipelaceis saepius fieri videmus; tertio, quia, candide quod fateri debeo, aliquoties post venam sectam acerbiorem symptomatum impetum animadverti.