Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 532
Unproofread scanNot analysed yet
Circa curam podagrae per lac, sive potius ejus paroxysmorum ad magnum ¬abile tempus suspensionem, id observavimus: quod, si hac finita ad pristinum victum &vivendi genus aegrotantes redierint; vel ipsi paroxysmi bono omine reverti coeperint, vel loco horum, in corporibus praesertim senilibus &imbecillioribus, pathemata spasmodica, in abdomine colica, ventriculi cardialgicae inflationes, dolores nephritici cum ischuria, &non adeo longum post temporis spatium mors insecuta fuerit. Insuper etiam circa lacteam curam, quae alias ad expugnandos atque avertendos arthriticos &podagricos dolores, non destituitur laude &effectu, id monendum ducimus, quod, ubi corpus plethoricum, vel sero abundantiori impuro turget, vel ob tonum ventriculi &intestinorum labefactatum, prima regio semper fere cruditatibus vitiosis obsessa est, aut si pathemata hypochondriaca, quod saepius sit, subsint, atque ipsa natura lacticinia respuat, prorsus hanc damnandam esse judicemus, quippe in vihydropem in viscerum ulteriorem infarctum, in caehexiam, &hecticam febrem tali pacto aegrotos praecipitari posse certum est.