Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 537
Unproofread scanNot analysed yet
Funestae hujus catastrophes causa, vix alia inveniri vel excogitari poterit ac infesti remedii antipodagrici assumtio: quandoquidem sensibilioribus corporibus, si spasmodicis primarum viarum tentantur constrictionibus, ejusmodi mercurialia &metallica remedia semper nocentissima sunt, eo quod non nisi spastica quadam strictura operationem suam exerunt, &ita universum nervorum genus male afficiunt. Cui etiam in nostro casu repentina dolorum podagricorum remissio adscribenda venit, dum videlicet ob spasticam stricturam partium externarum, materia podagrica intro coacta fuit; qui spasmus simul effecit, ut sanguine plus justo ad pectus &caput propulso, ex nimia vasorum distensione ejus extravasatio in cerebro oborta fuerit. Hinc omnibus &singulis qui praxin exercere sustinent, non sine summa ratione suademus, ut in quibusvis morbis spasticis qui in sensibiliora praesertim corpora incidunt, cane &angue pejus, cuncta mercurialium, metallicorum, emeticorum atque acriorum purgantium genera, fugiant: inter quae etiam mercurium dulcem, aurumque fulminans, ob inauspicati successus quem saepius sub ejusmodi circumstantiis observavimus effectum, reponere non dubitamus; siquidem a pulveribus sic dictis solaribus non raro maximas praecordiorum anxietates, comite singultu, in podagricis obortas, doloribusque licet mitigatis omnia intus pejora reddita fuisse novimus. (Hofm. Syst. T. IV. P. II.) GASVI II. Yyy