Latin
CASVS II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 538
Unproofread scanNot analysed yet
CASVS II. Vir Illustris quadraginta &aliquot annorum, rhevmatismis scorbuticis crebrius affectus, tumore crysipelaceo in dextro corripitur pede, quem ulcus olim purulentam materiam continenter stillans obsessit. Hic tumor inflammatorius radium rubicundum a glandulis inguinalibus, ad extremum usque pedem emisit. Altero die dolor metatarsum pedisque sinistri pollicem satis atrox cum insigni tumore invasit: unde plane immobiles redditi pedes fuere. Chirurgus in principio statim ad erysipelas profligandum spiritum camphoratum crocatum applicavit, &cum in alterum pedem dolor transiret spiritum removit, &hujus loco siccos pulveres cum camphora mixtos adhibuit. Inde mox notabilis dolorum levatio &remissio in utroque pede successit: non ita multo post autem tam gravis circa praecordia anxietas &diaphragmatis constrictio, ut omnem penitus respirationem tolleret, cum aestu &plenaria appetitus prostratione secuta fuit, quibus alvina obstructio, cum inflatione associebatur. Praescripsi quum me consultum adirent, ad alvum leniter educendam, decoctum mannatum; &ad flatus discutiendos materiamque retrocessam sudore difflandam, aliquot liquoris anodyni mineralis cum tertia spiritus Bussii parte remixti doses propinavi. Quo pacto &totum mox corpus largissimo sudore perfundebatur, &ipsae haemorrhoides quibus aliquando assuetus erat, desymptomatibus penitus evanescennuo fluere coeperunt, tibus. Epicrisis. qui evidenter camphoratorum exSimilis fere casus, ternum usum in podagra noxium declarat, aliquot ante annos in Illustrissima femina mihi occurrebat: haec enim postquam minium cum camphora remixtum pedibus podagra tentatis appl casset, haec quidem siluit, ast non multo post cardialgici dolores, summa virium prostratio, vomitus, inquietudo cum aestu febrili, alvus renitens &leve delirium accedebant; quae symptomata statim ab oblato cum emulsione ex seminibus l.