Latin
CASVS II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 539
Unproofread scanNot analysed yet
frigidis, pulvere praecipitante nitroso, cum tertia parte grani unius can phorae permixto pro dosi, remiserunt, &materia podagrica ad exteriores partes reversa est. Siquidem ego passim quoque animadverti, camphoram, cum exterius applicata noxam intulisset, interne exhibitam illata Memorabilis quoque est observatio, damna resarcivisse quam recenset HAGENDORNIVS cent. I. obs. 28. ubi mercator ex dolore &tumore scorbutico laborans, applicato epithemate ex aquis destillatis cum cerussa &camphora, doloribus sedatis, loquelam amisit nec brachium movere potuit. Neque vero in totum camphoram ejusque spiritum in tumoribus &doloribus partium externarum damnare &rejicere animus est, sed prudentia &distinctione naturarum opus esse velim: nam qui in artis versantur exercitio, subinde experiuntur; non omnia omnibus promiscue prodesse, atque id maxime valere in topicis, cum quod alterum juvat, idem alteri noceat. Est autem causa non tam dispositio peculiaris humoris peccantis, sed potius ipsa tensiva tonica fibrarum, pororum &vasorum cutis constitutio: habent enim omnes partes &maxime quae emunctorii &colatorii vices gerunt, suum peculiare robur, tonum, tensionem nec non suam quoque dilatationem, quae species motus ad secretiones &excretiones summe necessaria, dependet potissimum a fluidi nervei influxu &nervearum membranarum tensione: qualis itaque haec sit in omnibus individuis atque morbis eorumque temporibus, in exhibitione topicorum provide animadvertendum est ipsis medentibus. Quis enim non videt, si pori nimis fuerint constricti a dolore &spasmo, neutiquam tunc spirituosa calida conferre sed potius ea quae blande constrictas partes relaxant; contra si nimia est post dolorem relaxatio, quod apparet ex tumore, dolore mitiori reddito, omnia unguenta humida unctuosa anodyna valde nocere, &potius tunc linimentis spirituosis nervinis utendum esse.