Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 551
Unproofread scanNot analysed yet
Dum consolidari coepit, truculenti dolores pedes infestare coeperunt: quos etiam commoda medicina abegimus, relicta tamen debilitate &tumore oedematoso. Decursus autem hujus morbi valde ancipitis &difficilis per trium fere mensium spatium duraInterea valetudini perfectae fuit redditus. Generosissivit. mus aegrotans. Epicrisis. Medicamenta, quae in toto hujus morbi decursu in usum duxi, non alia fuerunt, praeter clysteres &cataplasmata, quam mixtura ex ptisana, aqua cardui benedicti, florum sambuci &cerasorum nigrorum, adjectis, pulvere meo bezoardico leniter camphorato, succo citri, liquore anodyno minerali, &succo papaveris albi composita: quandoque Qua plus mixturae simplicis aliquot guttas pro dosi adjeciquam vicesies reiterata usus fuit. Praeter haec, infusum Theiforme, ex herba veronicae, salviae, floribus sambuci, semine foeniculi, &decoctum nostrum usitatum pro potu ordinario largius sumendum praecepi, interposito interdum electuario vel elixirio pectorali, quia tussis longo tempore insistebat. Ceterum me tam vehementem metastasin in morbo nunquam observasse memini. Atque ex hac morbi historia &curatione, illud curiosi naturae &Medicinae scrutatores, meo quidem Scer. H. Cie. XI. De dolore podagrico &c.