Latin
CASVS VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 552
Unproofread scanNot analysed yet
dem judicio, addiscere possunt, eam esse materiae quae dolores in articulis creat &fovet indolem &crasin, ut vix ab ulla medicina immutari, alterari &ejus pernitialis vis destrui possit: licet enim in praesenti casu reliquerit suam sedem, nihilominus salva hostili indole &crasi permanente, eandem suam vim in aliis &compluribus locis exercuit, ut adeo remediorum, quae vulgo &a Chymicis aeque ac Medicis minus in praxi versatis, tantis laudibus passim venditantur ac celebrantur, &ad aucupandum magis argentum quam salutem afferendam apta sunt, inanis atque plane impotens facultas clare demonstrari possit. Gordatus autem &prudens Medicus in sanando ejusmodi morbo nihil aliud efficere vel praestare potest, quam ut temperiem &texturam earum corporis partium quae nondum simili vitio affectae, integram servet, quo morbosa materia successiva &blanda evaporatione &discussione per universale cutis emunctorium feliciter excludatur. FINIS.