Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 56
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII, Theologiae Studiosus, vigesimum quartum aetatis annum agens, Pomeranus robustus, biennio abhinc febre correptus est autumnali, tum epidemica post quam insequentis anni mense Februario, sub ascensu scalarum calidam ebullitionem &fluctuationem in sinistro thoracis latere sub mamilla persensit, quam excepit tussis cum spirandi angustia ac demum sanguinis screatu evacuatio, intra duas horas, ad uncias aliquot. Quam ut compesceret, ingessit largam pulveris antispasmodici dosin, ad unam &dimidiam circiter drachmam, eo cum effectu, ut sanguis subsisteret &ipse per annum valetudine sic satis commoda frui videretur. Sed anni subsequentis vere rediit sanguinis screatus, ac primo cruor pituita remixtus, dein noctu sanguis sincerus ad duas libras tussi exturbatus est. Aperta vena, haemoptysis paulisper siluit, mox autem recruduit, ac per quinque dies, duodecies intra diem &noctem accedens, duravit, tandem tamen usu pulverum nitrosorum cohibita, per tres hebdomades dedit inducias. Quibus exactis XIII. Januarii die noctu rediit, &ex eo ad lextum usque Maji diem, singulis veneris diebus, periodicum quasi servavit accessum. Ingesta interea pulverum tantum non moles, haemoptysin cohibuit, sed successit mane ingens sputi viscidi flavescentis rejectio. Initiante vero autumno iterum apparuit in sputo sanguis, ac misso fere ad libram in pede sanguine datisque nitrosis pulveribus, rursus disparuit. Januario sequentis anni rediit haemoptysis, eodem modo sedata, Martio repetiit iisdemque remediis iterum est depulsa, copiosa autem sputi viscidi rejectio mansit, ac praeterea in hypochondrio sinistro sub spuriis e regione ventriculi costis, intolerabiles successerunt dolores pungitivi &spastici, qui in hunc usque diem affligunt. Id vero memorandum, sanguinis exspuitionem semper praecessisse cutis horripilationem, manuumque refrigerationem, cum pungitivo in latere finistro sensu, phlogosi caput &faciem occupante, nec non ructibus. Vt igitur tam screatum matutinum tolleret, quam etiam mali recursum anteverteret, iccessit aeger ad me.