Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 57
Unproofread scanNot analysed yet
Et quum vires non adeo exhaustae, appetitus etiam adhuc constaret, sub spe successus felicis suasi usum elixirii balsamici temperati, item mixturam ex liquore anodyno minerali, tinctura tartari &spiritu bezoardico Bussii constantem, laxantia ex rhabarbaro, terra foliata tartari &nitro, loco potus decoctum ex cornu cervi raspato, radice scorzonerae, chinae, semine foeniculi ac passulis, nec non infusum theiforme, ex scolopendrio melissa, polygono, veronica, scordio, millefolio, salvia, cum radice glycirrhyzae &semine foeniculi. Epicrisis. Cruenta haec tussis orta fuit post febrem intermittentem, quae non modo diuturna, sed &forsan non adeo dextre percurata, vitium reliquit in lienis, aut hepatis viscere. Id, quod haud obscure arguit paroxysmi accessus, quem semper cum lateris sinistri dolore &exin propagata quasi fluctuatione &calida ebullitione in pectus cum phlogosi factum esse, aeger asseveravit. Fere semper autem spastica tam exteriorum, quam internarum partium constrictio haemoptysin praecedit, qua impedito sanguinis ad externa &libero progressu, ipse in interioribus &majoribus vasis uberiori copia colligitur, accumulatur atque congeritur, unde vasa nimium distenduntur tandemque dehiscunt ac sanguinem effundunt. Quoad medicationem dein tenenendum, medicamenta ex nitro &absorbentibus, item venaesectionem, egregio utique esse praesidio, ad derivandum ac intercipiendum impetuosum sanguinis ad pectus affluxum, ad cohibendam haemerrhagiam atque etum praescindendum novum insultum. Interim minime morbo (Hefsim. Syst. T. IV. p. II.) morbo tollendo penitus sufficit iis tantum instituta curatio, sed temporarium modo praestat levamen ac ceu cura palliativa consideranda. Etenim sanguinis missio in talo instituta liberalius, minuit omnino plethoram &sanguinis impetum a pectore ad inferiora revellit, sed si jam obstructio in vase aut viscere, haud raro sit, ut elanguescente inde pulsu, expediri nequeat is qui impactus haeret sanguis, &effectus sic subsequatur pravus.