Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 58
Unproofread scanNot analysed yet
Nitrosa utilissima, quia intestinum nimium particularum sulphurearum orgasticum motum componunt, &relaxando ac mulcendo strictas nerveas partes, spasmis occurrunt. Ast non sufficit refraenasse impetum &excretionem, sed eo potissimum medicatio dirigenda, ut tollatur fundamentum mali, obstructa viscera, hepar maxime &lien, expediantur, dolores hypochondriorum depulsentur atque etiam postea relaxati nimium pori ac distenta vasorum orificia in pulmonibus ad naturalem habitudinem reducantur &roborentur, ne ibi fiant stagnationes, quibus tam copiosus screatus, quam etiam effluxus sangumolenti recursus, merito tribuendus. Hunc igitur in scopum data a me remedia memorata, quibus a prioribus Medicis omissis, spes jam haud vana est melioris effectus. Novi quoque in curato sic haemoptyico morbo ad arcendum phthisicum malum, egregie profuisse lac cum Selteranis acidulis, vel etiam aqua calcis remixtum, &perite dextreque usurpatum.