Latin
OBSERVATIO XI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 64
Unproofread scanNot analysed yet
Conquerebatur autem simul de vehementi incendio circa praecordia &pectus, partibus externis penitus refrigeratis; aderat continua sitis, pulsus durus &vehemens; nullus soinnus, &quando sanguinem non exspuebat, miram quantitatem pituitae viscidae ore rejiciebat. Nihil levaminis a secta vena, ab usu seri lactis, a pediluviis, a lacte amygdalato cum nitro mixto, nec ab aliis medicamentis inflammationi resistentibus expertus est, sed potius ab omnibus ingestis, major oborta est anxietas &dolor, donec tandem persistentibus hisce symptomatibus &fatiscentibus omnibus viribus, decimo quarto ab invasione morbi die, periret. Epicrisis. Videmus ex hac morbi historia, quomodo &a quibus caussis simul concurrentibus, in homine plethorico &qui jam tum levem haemoptysin expertus est, gravis haemoptysis una cum inflammatione ventriculi lethali progigni possint. Nam atmosphaera frigido-humida existente, fortior motus, potus copiosus spiritus vini, ira, vociferatio, in homine plethorico, sanguinem in tantam ebullitionem, orgasmum, congestionem &impetum a partibus exterioribus ad interiora urgere &pellere valent, ut ruptis vasis pulmonalibus, haemorrhagia periculosa, ventriculi vero a potu ingesto frigido inflammatio, nullis levanda auxiliis, accedat. Post excretionem autem cruentam magna phlegmatis ejectio successit in nostro, propter majorem humorum ad pectus affluxum, &nimiam membranae in bronchiis glandulosae relaxationem.