Latin
OBSERVATIO. XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 65
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. XII. Femina generosi stemmatis valde teneri corpo- Haemoptysis ris animique mobilioris, annorum quinquaginta, per decem pectorolis rhevmatica. fere annos menstrua caruit purgatione &hinc etiam subinde flatulentiis, praecordiorum anxietatibus, animi perturbationibus, phlogosibus cum strictiore alvo junctis, longo tempore fuit obnoxia. Ante annum &quod excedit, circa os sacrum &in imo ventre dolorem pressorium cum ardore &pruritu ani persensit, &paucis diebus elapsis, portionem sanguinis secessisse per alvum quum eam deponeret observavit, idque aliquoties. Sed ab hoc tempore protinus omnis evanuit dolor &imi ventris molestia, brevi tamen post cum spasmis ventris alvique strictura percepit dolorem pungitivum in sinistro thoracis latere, cum titillatione in epiglottide tussique valida &sicca, qua demum aliquot sanguinis floridi &coccineo tincti colore extrusit per intervalla cochlearia, &sic iterum cunctae molestiae remiserunt. Quum vero talem accessionem quatuor menses circa plenilunii tempus cum iisdem antecedentibus symptomatibus simili etiam eventu &solutione mali generosissima femina experiretur, metu majoris periculi postulavit meum consilium. Ego igitur tres ante accessionis hactenus consuetum tempus dies venam tali tundendam curavi, &minimum ut tres vel quatuor sanguinis unciae emitterentur jussi, pulverem etiam rhabarbari cum lapidibus cancrorum &nitro bis in septimana cum haustu aquae frigidae circa lecti introitum &infusum theiforme mane sumendum suasi, quorum remediorum ope ab omni accessione haemoptyseos postea libera permansit. (Hossm. Syst. TIV. PII.) Epicrisis. Epicrisis.