Latin
OBSERVATIO. XII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 66
Unproofread scanNot analysed yet
Rectius haec haemoptysis pectoralis rhevmatica appellari potest, quae ex palindrome, sive translatione sanguinis affectantis exitum per venas haemorrhoidales ad pectus, ubi etiam in musculis thoracis pleuritidem spuriam intentavit, fuit profecta, &soluta per apertionem vasorum sanguineorum, quae interius bronchiorum tunicas investiunt. Tenuis enim, floridus &spumosus sanguis rarius immediate ex pulmonum substantia, frequentius ex bronchiis &asperae arteriae vasis sauciatis venit. Quum autem venae sectio validum sit sanguinem a partibus superioribus ad inferiores revellens medium, non sine levamine circa tempus accessionis instituta fuit.