Latin
DESERV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 84
Unproofread scanNot analysed yet
matrem permotam fuisse, ut ab extraneo Medico petierit &filiae miserit medicamenta, elixirium scilicet, quod quum explorarem gustu, proprietatis sine acido, cum essentia zedoariae &succini erat, de quo ter quotidie guttas quinquaginta cum vino Rhenano veteri &generoso, sumserit ac pro Sed ordinario potu cerevisiam valde lupulatam habuerit. elapso vix trium hebdomadum spatio, incidisse ipsam in funestum hunc morbum. Epicrisis. Tragicus hic casus doceat juniores Practicos: quam perniciosum sit, emmenagogis, ad ciendos menses, paulo validioribus uti in subjectis tenerioribus, in quibus post puerperium &febrem magis deficit, quam abundat sanguis; tanto magis, si ex dolore gravativo hypochondrii sinistri, labis in visceribus, post febrem, sine dubio adstringentibus cohibitam, &inprimis lienis, justa est suspicioNam ubi obstaculum ponitur in interaneis transeunti sanguini, is calidioribus medicamentis valde exagitatus &expansus, venas ventriculi teneriores facile vi perrumpere &exitum affectare, atque etiam sibi parare valet.