Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII. Causidicus clarus, quadragenario major, corporis habitu gracilis &inter labores fori assiduos sedentariam admodum vitam colens, a pluribus jam annis cerevisiam partim, partim vinum in seram usque noctem bibere consueverat, tam largiter, ut quotidie vix tres, vel quatuor vini mensurae sufficerent. Dum vero potui sic indulsit, ciborum appetentia cum viribus languescere coepit, corpus quoque marcescere &saepius gravativus dextri hypochondrii dolor affligere, facie simul existente plumbea &coloris ad ictericum vergentis. Venaesectionem natura quasi horruit, eandemque vix semel, vel bis, per totam vitam admiserat, in juventute tamen narium stillicidium expertus fuerat frequentius.