Latin
ORSERVATIO. IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 91
Unproofread scanNot analysed yet
SEcr. I. CAP. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio. Exitialis haemorrhoidum excedentium eventus cerDucit ad becticam. tius imminet, si tumor hepatis, vel lienis, hypochondriorum inflatio, cum alvo adstrictiore, incipiens cachexia &hydrops, morbosam hanc sanguinis effusionem induxerunt. Sic enim sub ipsa priora nala ingravescunt, obstructiones increscunt &obfirmantur, ac vitiosa quoque sanguinis &succorum constitutio augetur. Vnde profluvium fit chronicum, tandemque in atrophiam lentamque hecticam febrem, cum extrema virium jactura terminatur. Frequentioris observationis est, nimias sanguinis Et hydropem. per sedis venas profusiones ducere ad hydropem, idque praesertim in phlegmaticis &qui rarum corporis obtinent habitum. Si autem hydropi ex hepate indurato supervenit ejusmodi excessiva haemorrhagia, certum mox subsequuturae mortis praebet indicium.