Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,2 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. VAriae &differentis indolis sunt causae, quae ad excitandum nimium haemorrhoidum profluvium faciunt atque concurrunt; ideo variae etiam medendi sunt indicationes, &varia quoque ac diversae naturae ad arcendum illud ac persanandum remedia. Non adeo insolens est, ut in corpore plethorico, Sanguinis copia minurestitante aliquandiu sueto alias fluxu, a vehementiori cor enda. poris, vel etiam animi commotione a potu spirituoso liberalius assumto, balneo nimis calido, aut medicamento intestinum sanguinis motum nimium intendente, non modo subito &confertim fiat, sed &solito diutius insistat sanguinis, cum pulsu magno &vehementi, per haemorrhoides pro92 SEcr. I. CAB. IV. De haemorrhoidali fluxu nimio: profusio. Quod ubi accidit, primo omnium divertendus ac derivandus sanguinis impetus, eumque in finem sanguinis missio in bracchio, vel brachiorum in liquorem aquosovinosum tepidum immissio, apprime ex usu est.