Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 100
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim in juncturis ac articulis, ad flexilitatem ligamentorum conservandum, insignis lymphaticae subtilissimae portionis, cui inhaeret halitus noxius, ex glandulis volatilis acrimonia secernitur copia: necesse omnino est, ut in istis locis, ubi copiosior est proventus, major motuum violentorum deprehendatur frequentia. XI. Quae igitur caussae vaporem ejusmodi volatilem, causticum ferme ingenerare valent: illae eminus contribuunt ad producendos motus spasmodicos vagos, &audiunt antecedentes. Has inter se nobis primum offert aer exhalationibus malignis volatilibus repletus, qui etiam morbo nostro, ante aliquot annos in Lusatia ac Marchia epidemice grassanti suam dedit originem. Talis enim aer, suas exhalationes in forma rubiginis malignae, vel frumentacea vel mellitae, in fruges campestres, maxime secale, eo cum florerent tempore deposuit; &hinc non solum universum fere frumentum coinquinavit, verum etiam ad lolium praesertim frumentaceum, fatuum aut temulentum, quod Botanici vocant Zizanium, nostri das Mutter-BrandtKorn, den tauben Röcken, generandum multum contribuit. Fovet autem hoc lolium sulphur quoddam narcoticum, vaporosum, nervis admodum inimicum: hinc non solum antiquissimis temporibus cerebrum afficere, &oculorum caliginem inducere perhibebatur, atque ob hanc rationem lolio victitasse myopes atque coecutientes dicebantur; vid. PLAVTVS mil. glorioj. Act. 2. Scen. 3. v. 80. verum etiam vertiginem, temulentiam, vomitum, cardialgiam, soporem, delirium &spasmodicos affectus inde excitari jam annotarunt M. N. C. anno 3. dec. II. observ. 186. &dec. pogle CAP. III. De motibus spasmodicis vagis. dec. II. anno. 8. observ. 183. AeTA WRATISLAV. Tentam. XXIII. mense Januario pag. 38. §. XII. Non ergo dubitandum est, quin talis aer non solum In victu impuro. per se inspiratus, sit noxiosissimus; hinc in ACT. MEDIC. BEROLIN. Dec. II. vol. VI. pag. 57. observatur, piscatores. qui mane &sero in navibus suis commorantur, primum omnium hoc morbo correptos fuisse: verum maxime lolium illud frumentaceum pani pisto immixtum, atque comestum, dirum illud malum spasmodicum progeneravit. Namque annotavit Celeberrimus BVDDEVS tract.