Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 99
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum vero est, eam minime in humore quodam acri, salso, scorbutico crassiori consistere; sed potius in volatili, subtili, sulphureo, halituoso humore, vel vapore, exigua saepenumero quantitate in massa sanguinea oberrante, qui eo facilius ac intimius minimos partium nervosarum poros subintrare potest, collocandam esse. Et tali ratione morbus noster vagus ab arthritide vaga scorbutica eo melius distingui poterit; prout jam egregie ostendit IOANNES DRAWITZVS in tr. de scorbuto Tit. II. de affectu spasmodico scorbutico pag. 71. Conf. etiam de morbis ejusmodi convulsivis ex scorbutica humorum diathesi subortis SALOMON ALBERTI, WIERVS de scabie, &MOELLENBROECK de arthritide scorbutica &c. Talis halitus atque vapor subtilissimus inhaeret potissimum lymphatico latici, qui ob suam viscositatem ad eos recipiendos aptissimus est: cum quo etiam per totum corpus circulatur, &ad nerveas deponitur partes. Hinc propulsis ad habitum corporis pustulis, vel maculis purpuraceis, scabiosis, vel ulcerosis, notabiliter vel imminutas, vel plane sublatas fuisse hasce vagas nervosi generis motiones; neque minus iisdem vesicatoria vel cauteria insignem tulisse opem, probatissimorum Medicorum innumera testantur documenta. Quaestio vero est, cur vapor iste inimicus, eum lympha oberrans, juncturas parNon tium potissimum occupet, non aeque alias partes? difficilis sane responsio.