Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 102
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec nondum sunt spasmorum vagorum caussae: verum, si temporis diuturnitate, vehementioribus humorum commotionibus, aliisque caussis, talia fixa salia sensim resolvuntur, attenuantur, ac in vaporem tenuissimum volatilem commutantur; tum enascitur malum nostrum scorbuticum. Inde patet, cur foeminae hystericae, viri hypochondriaci, alique, quibus impuri sunt humores, haud raro morbo nostro afficiantur. §. XIV. Eundem porro a verminosa coluvie generari posse, experientia comprobat. Hoc vero in casu non solae rosiones intestinorum, a vermibus vel vivis, vel eorundem acrimonia productae sufficiunt: sed quandocunque vapores putres, caustici ex verminosa sentina mortua, corrupta ac putrefacta exhalantes, in massam humorum abripiuntur, tunc demum efficiunt motus spasmodicos vagos. Tali ratione hi quoque sequuntur, purpuram, scabiem, achores, arthritidem, podagram, ulcera, &alias cutis efflorescentias; vehementi frigore aut ex aliis caussis repressas, ac intra corpus actas: quando nimirum salia impura fixa, per recensita vitia prius ad cutim depulsa, jam vero intus retenta, commutantur in volatilem, acrem, causticam naturam. Et tum sciendum est, saepius exiguam valde fermenti hujus acerrimi molem, tantos, tamque graves excitare posse tumultus. Quando igitur cunque vel nativa ad hosce motus dispositio, vel vapor sulphureus in humoribus praesto fuerit: tunc facillimum est, ut caussae occasionales levissimae delitescens malum excitent. Ad has vero referenda sunt omnia ea, quae succos vitales in morum naturali majorem agere possunt; tum enim commovent &exaltant simul halitus inimicos, adeoque immanes paroxysmos inducunt. Haec inter principem locum obtinent graviora animi pathemata, terror, iracundia, moeror, tristitia, libido, &immoderatum gaudium; quippe quae in motus partium corporis nostri &fluidarum &solitarum concitandos magnum habent imperium.