Latin
CAPVT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 103
Unproofread scanNot analysed yet
Ob eandem rationem alimenta, potulenta, quin &medicamenta acriora, drastica, purgantia, volatilia, commoventia &c. efficacissimas ad revocandum malum praebent occasiones. Et praesertim huc facit aer, si vel malignis &acrioribus exhalationibus repletus, vel justo fervidiorem mox frigidior excipiat: hunc enim insignem in excitandis machinae motibus possidere efficaciam, neminem fugit: &ex hujus varia constitutione ratio reddi poterit, cur affectus spasmodicus vagus per certa temporis intervalla revertatur, &cur in locis potissimnium paludosis ac humidis grassetur. XVI. Quod denique attinet seralis hujus mali prognosin: Prognosis. dolendum sane est, eam plerumque non nisi inauspicatam suppeditari posse. Quamvis enim illud non adeo perniciosum sit, ut protinus jugulet homines; attamen saepissime tam pertinaciter inhaeret, atque adeo firmam sibi vindicat sedem, ut cunctam medicationem eludens, per multorum annorum seriem persistat, atque tandem in epilepsiam, aut apoplexiam, aut ipsam denique mortem desinat. Ubicunque vero haereditaria abest dispositio, morbus recens, a caussa externa inductus, aetas junior: tempestiva medicatio felicem saepenumero sortitur eventum. Verum quando vapores virulenti, nervosas partes jam intimius penetrarunt, &altiores jam egerunt radices: difficillimum est, illos expellere atque desideratam restituere sanitatem.