Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 104
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. AFfectus spasmodici vagi curatio quatuor potissimum Aabsolvitur indicationibus; quarum prima est, ut materiam subtilem venenatam, quae tantos in systemate partium nervosarum ac membranacearum excitat tumultus. corrigamus, ad exitum disponamus, &e corpore proscribamus; altera, ut impetuosas partium solidarum motiones cohibeamus ac sedemus; tertia, ut caussas, ac sordes crassiores, quae malum sustentant, perennemque fomitem subministrant, removeamus ac eliminemus; ac denique ultima, ut debilitas partes, ne affectus hi more solito recrudescant, corroboremus. II. Quod priorem attinet indicationem; notandum est, materiam illam inimicam, quae hos morbos producit, duplicis maxime deprehendi naturae. Aut enim illa est vaporosa, narcotica, sulphurea, acris; aut magis salina, acris, volatilis. Prior occurrit in adfectu, a caussa externa epidemica, frugibus impuris, lolio temulento, herbis ac seminibus venenatis hyoscyami vel daturae comestis inducto: posterior observatur, si malum a diathesi scorbutica, putrilagine primarum viarum verminosa, vel alia quacunque, retropulsis exanthematibus &c. suos traxerit natales. §. III. Quemadmodum vero haec miasmata maligna, cujuscunque sint generis, per cutis poros, vi remediorum diaphoreticorum mitissimorum, quam ocyssime proscribere oportet: ita illis involvendis, invertendis ac obtundendis non praestantiora sunt, quam acidula leniora ac subtiliora. Haec namque omni veneno narcotico adversantur, ejusque virtuti, &texturae sunt contraria: hinc notabilis est observatio, quam LONGOLIVS in judicio medico de grassante affectu spasmodico communicat, dum refert, plures a solo acido vini in principio morbi sumto sanatos, &a gravissimis symptomatibus liberatos esse. Et plaeclara etiam est aceti vini, aut succi citri efficacia, si cum lapidibus cancrorum, &antimonio diaphoretico exhibeatur. Hoc nomine egregria porro virtus debetur mixturae simplici, maxime si juxta Paracelsi mentem paretur.