Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quo etiam scopo Elixir nostrum balsamicum viscerale praestantissimam pollicetur opem; praesertim, si pilulis balsamicis, quandoque devorandis, primae officinae semper a sordibus liberae conserventur. Praeter haec denique praesidia, ad nostri affectus praeservationem, sedula caussarum huc disponentium evitatio, quam plurimum contribuit. Fugiantur nimirum loca uda, humida, palustria; &aër seligatur purus, serenus atque tenuis: hinc etiam in malo epidemice grassante domicilia atque conclavia haud sine fructu suffimigiis imbuuntur. Victus porro sit facilis ac conveniens; ne cruditates in prima regione, novum spasmorum pabulum generentur: quare SEVERINVS EVGALENVS tract. de Scorbuto pag. 119. calum recenset, de convulsionibus scorbuticis in infante, quae nullis remediis curari prius potuerunt, quam donec nutrix sana fuit quaesita. Inprimis cane pejus &angue fugiantur alimenta ac potulenta calidiora, commoventia; ut etiam animi pathemata, ira, terror, cura, tristitia: utpote quibus in revocandis motibus spasmodicis &convulsivis nihil est efficacius. Alvus nunquam sit obstructa, nec sanguinis moles justo major: id circo haec congruis venaesectionibus ac scarificationibus ventilanda; illa victu emolliente, clysteribus, ac pilulis balsamicis lubricanda. His denique omnibus praesertim versus solstitium brumale, quo plerumque hi adfectus recrudescere solent, utendum erit.