Latin
CAVTELAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,3 111
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE. Gl ullus est morbus, qui delicatius, ac leviori quasi brà Cautela circa remedia chio tractari debet; certe est noster spasmodicus vagus. calidiora. Respuit ille valida, ac exacerbatur ab omnibus, utut levis simis spirituosis, commoventibus, ac calidioribus, bezoardicis, alexipharmacis, volatilibus, essentiis, oleis destillatis &c. Materia enim salino sulphurea, quae hos morbos fovet, tam subtilis existit, tamque volatilis, ut ab ejusmodi remediis admodum exaltetur &exagitetur. Cunctae, quae exhiberi possunt, medicamina, sint temperata; &in pulverum, mixturarum aquearum, decoctorum ac infusorum forma propinentur. II. Hanc etiam cautelam circa ipsa antiscorbutica obCirca antiscorbutica. servare oportet: ex quibus non nisi temperatissima seligantur, uti sunt beccabunga, acetosa, &succus nasturtii aquatici, quod praeter sal volatile subamarae &roborantis est virtutis. Optime enim in succis exhibentur, maxime si ille aut sero lactis, aut ipsi lacti nuptus, purgatis antea primis viis propinetur. Si decoctorum formulae arrideant; illis addere convenit nitrum; quippe quod radicum, herbarumque paullo acriorum vim commoventem insigniter hebetat. III. Fortiora purgantia adhibere, maxime, ubi scorbu- Circa fortiotica praesto est acrimonia; nihil est, nisi oleum camino ad- ra evacuantia, us nardere. Narcotica, sulphurea, opiata, adstringentia &c. recotica.